Transl. Eustachii | Cantus Index for Office and Mass

Transl. Eustachii

Transl. Eustachii

Moving of relics of Eustachius (Eustasius, Eustace), Martyr

Feast date: 
Nov.3
Day: 
3
Month: 
11
Notes: 
Holweck, p. 347;
Feast code: 
14110340

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 109 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001388

Amissa martyr uxore et liberis lugebat dicens heu me qui magister militum et multitudine fueram circumdatus exercituum A Transl. Eustachii

001550

Baptismi sacramentum dum percepisset Placidas vocatus est Eustasius factus alme dei particeps A Transl. Eustachii

001556

Baptizatus itaque meruit a Christo audire se alterum Job his oportere temporibus per tentationes monstrare A Transl. Eustachii

001614

Beatus autem Eustasius oravit ad deum ut qui ejus martyrio meminerit salus a deo percipiat A Transl. Eustachii

001892

Considerans imperator immutabilem sancti fidem jussit ei leonem dimitti A Transl. Eustachii

002337

Domine deus omnipotens ad te clamamus ut fiant corpora nostra per hunc ignem velut incensum in conspectu tuo ut omnis qui nostri memoriam fecerint percipiant ubertatem in terris et in caelis glorientur alleluia A Transl. Eustachii

002449

Dum esset magister militum Placidas vir fortissimus captivis et egentibus ministrabat stipendiis A Transl. Eustachii

002776

Excipiensque praedictam sibi cum gratiarum actione tentationem cum uxore et filiis occulte discessit A Transl. Eustachii

002950

Glorificabili trinitati decantantes hymnum in pace suas reddiderunt animas A Transl. Eustachii

003165

Igitur Caesar immitior fera in bovem aeneum incensum jubet sanctos induci A Transl. Eustachii

003191

Immitis Caesar iratus nimium crudeli sententia innocentes damnat A Transl. Eustachii

003192

Immitis vero bestia caput submittens ut coacta divina egreditur de harena A Transl. Eustachii

003660

Magister quondam militum placidas genere secundum carnem insignis opibus pollens in honore erat praecipuus A Transl. Eustachii

003716

Martyr dei gloriose N. populis ad te confugientibus ob tuae decus sollemnitatis continuis faveto precibus ut praesenti congaudere mereamur festo laeti A Transl. Eustachii

003779

Misericors igitur deus qui semper et ubique ad se dignos sibi vocat bona tanti viri non despexit opera A Transl. Eustachii

003808

More venandi Placidas dum pergeret inter cornua cervi Christi almam vidit imaginem A Transl. Eustachii

003837

Multis Placidas Christi doctus monitis ad sacramentumque properans baptismatis Eustachius nomen accepit A Transl. Eustachii

003887

Nobilis vero in saeculo potens manebat in bello ut et ipsi barbari subjugarentur ab eo A Transl. Eustachii

004047

O mundi Arbiter promissa cujus non fallunt sancto interveniente Eustasio nobis optata concede guberna nos per omnia ejus festa colentes A Transl. Eustachii

004162

Operis et justitiae cunctarumque praeditus meritis virtutum patrocinabatur gravatis in judicio A Transl. Eustachii

004420

Quadam namque die cum abisset venatum cunctas Christus ad salutem hominum providens vias venantem venatus est A Transl. Eustachii

004723

Sancte autem domini in machinam introducti rogabant dominum ut sorte fruerentur sanctorum A Transl. Eustachii

004757

Sanctissimus Eustasius dixit ad Caesarem Christum regem omnium confiteor regem esse caelestem qui in se tribuet coronas credentium A Transl. Eustachii

005347

Venit vox salvatoris ad placidam dixitque ei quid me persequeris ego sum Jesus quem tu ignoras A Transl. Eustachii

005437

Vir domini dixit imperatori ei preces offero qui uxorem mihi revocavit et filios A Transl. Eustachii

005490

Volens autem ad Aegyptum pergere appropinquat mari cum uxore et liberis ubi uxorem a nauta retentam Christus cui crediderant servavit a barbaris intactam A Transl. Eustachii

006187

Beatissimus Christi martyr Eustachius quondam secundum saeculum manens insignis honore et meritis praecellebat cunctis R Transl. Eustachii

006187a

Subveniens erat oppressis et injuste damnatos suis relevans opibus V Transl. Eustachii

006205

Beatus es quia vere suscepisti baptismum et regeneratus es in nomine patris et filii et spiritus sancti propter quod tibi dico quia in hoc saeculo praesenti supervenient tibi tribulationes tentationes et pericula multa donec pereant omnia quae in hoc habes mundo R Transl. Eustachii

006205a

Oportet enim te in his tentationibus exsistere similem Job dum te ad coronam perducat aeternam V Transl. Eustachii

006327

Considerans Caesar immutabilem in Christo sancti fidem jussit ei introducto in harenam leonem dimitti R Transl. Eustachii

006327a

Accurrens autem leo et stans prope beatos submittendo caput humiliter recessit V Transl. Eustachii

006399

De supernis in precibus Christi sancto salutaris vox auditur confide Eustachi eris quippe recepturus uxorem laetus cum tuis filiis R Transl. Eustachii

006399a

Cumque orans diceret utinam vel in die resurrectionis videam filios meos laetus audivit V Transl. Eustachii

006664

Erat sanctus militum primicerius nobilis in justitia operis et justitiae praeditus honestate R Transl. Eustachii

006664a

Cunctis enim indigentibus acquisita dispensans illis in temporibus Cornelius esse videbatur V Transl. Eustachii

006900

In diebus Trajani imperatoris erat magister militum nomine Placidus gloriosissimus et valde ditissimus R Transl. Eustachii

006900a

Erat magister fortissimus et bellator at adversus barbaros triumphator V Transl. Eustachii

006953

Incumbens vir beatissimus super cervices filiorum et conjugis immenso repletus gaudio gratias Christo agebat R Transl. Eustachii

006953a

Omnis itaque populus mirabatur exsultans et propter inventionem eorum V Transl. Eustachii

007070

Lamentabatur Eustasius amarissimae filios suos trahens capillos suos capitis et cogitabat semetipsum in aquam praecipitare et non permisit eum dominus providens illi bona quae erant ei futura R Transl. Eustachii

007070a

Coepitque amarissime flere et volebat se in aquam praecipitare V Transl. Eustachii

007281

O Placide quid me persequeris ego sum Jesus quem tu ignoras et in eleemosynis vel actibus bonis visus es venerari alleluia alleluia R Transl. Eustachii

007281a

Propter quod apparui tibi ut per cervum venarem te in retia salutis venationis meae V Transl. Eustachii

007397

Post acceptum eximius baptismi sacramentum multis modis tentatur nec tamen in tentationem inducitur R Transl. Eustachii

007397a

Amissa denique cum liberis conjuge plangebat nimium ejulansque pergebat V Transl. Eustachii

007469

Quem videns magister militum relictis omnibus qui apparuerunt ei ipsum tantum persequebatur solum alleluia R Transl. Eustachii

007469a

Et apparuit ei signum sanctae crucis super claritatem solis illustrantem se et vidit inter media cornua ejus imaginem salvatoris V Transl. Eustachii

007587

Sancto domini in machinam introducti orabant dominum ut sortem in caelis perciperent sanctorum R Transl. Eustachii

007587a

Vox autem de caelis descendit hujusmodi supplicationibus vestris assensum praebui ac pro tentationibus transitoriis fruemini praeparatis bonis V Transl. Eustachii

007783

Triumphans Christi martyr Eustachius lugebat dicens heu mihi quondam ut arbori pollenti nunc autem orbato uxore et liberis R Transl. Eustachii

007783a

Uxorem vera a nauta retentam Christus servavit illaesam cujus motus causa martyr exclamat V Transl. Eustachii

100290

Venite rite vigilemus deum nostrum et laudemus Eustachii memoria sollemnique victori I Transl. Eustachii

200126

Adest dies victoriae quo adit regem gloriae Eustachius et suus comitatus per bovem aeneum probatus qui pro nobis intercedat ne nos draco Stygis laedat sed post hoc exsilium contemplemur dei filium A Transl. Eustachii

200601

Beatus vir cum conjunge Placidus elegit viam veram quam sobrie riteque peregit A Transl. Eustachii

200661

Benedictus dominus qui suos coronavit martyrio sed comminus sibi sociavit hujus mundi miseria prorsus liberati gaudent caelesti curia beatis adonati pro nobis orent jugiter ut ipsos contingamus viventes hic feliciter caelum ascendamus A Transl. Eustachii

200716

Caesar dum Traianus quamvis (...) A Transl. Eustachii

200739

Caritatis oculo caelum (...) A Transl. Eustachii

200875

Conserva deus humilem hanc dispositionem ut facias laudabilem tandem congressionem A Transl. Eustachii

200998

Cum commilitonibus vidi hos (...) A Transl. Eustachii

201001

Cum directo citius nuntio (...) A Transl. Eustachii

201020

Cum invocaret dominum ipsum sic adfatur te fore decet alterum Job hoc adtestatur A Transl. Eustachii

201088

Cur me fugas Placide ego quem ignoras sum Christus cui splendide res tuas dividebas A Transl. Eustachii

201185

Deus deus meus quam dulcis amor tuus a bestiis ablati nam sunt nostri nati A Transl. Eustachii

201331

Domina quantocius verbis his (...) A Transl. Eustachii

201339

Domine dominus noster quam admiranda facis cum tuus sic minister privatur suis caris A Transl. Eustachii

201352

Domine quis habitabit in tuo tabernaculo quem tua sic probavit virtus tanto miraculo A Transl. Eustachii

201365

Domini est terra quae servat suos famulos vivos sine guerra inter binos tirunculos A Transl. Eustachii

201388

Dominus regnavit dum pie congregavit uxorem et virum ostendens per hoc mirum A Transl. Eustachii

201665

Eustachius cum paribus suis (...) A Transl. Eustachii

201666

Eustachius poplitibus flexis (...) A Transl. Eustachii

201675

Ex gentili largitate effluunt (...) A Transl. Eustachii

202055

Haec ait benedicant facta dei et dicant quod Christus nos probavit et natos demonstravit A Transl. Eustachii

202764

Jubilate deo uxor fatur cum eo ubi sunt nostri nati a bestiis ait devorati A Transl. Eustachii

202869

Laudate dominum de caelis corde factis et melis nam pater mater nati sunt tandem congregati A Transl. Eustachii

202946

Lumen adhuc nesciens lumine processit egenis largus largiens futurum jam expressit A Transl. Eustachii

202975

Magnificemus deum et laudemus cum ob gloriosam martyrum victoriam in quorum gaudet numero Eustachius cum suo collegio qui pro nobis in caelis oret degentibus in terris A Transl. Eustachii

203106

Militis strenuitas in se non obfecit per quam Christi caritas fideliter perfecit A Transl. Eustachii

203216

Natorum absentiam pater (...) A Transl. Eustachii

203386

O beati quorum vita sic probatur ut custos hic agrorum cordis agro servatur A Transl. Eustachii

203404

O consurgamus laudes Christo (...) A Transl. Eustachii

203419

O divina gratia suntne mei (...) A Transl. Eustachii

203461

O laudanda bonitas nostri redemptoris o miranda novitas veri signum amoris quod vocavit Placidum sibi complacendum dans opus sibi validum fortiter agendum A Transl. Eustachii

204071

Quare frement pericula quia (...) A Transl. Eustachii

204322

Rupem cervus dum conscendit (...) A Transl. Eustachii

204931

Totus in virtutibus Placidus (...) A Transl. Eustachii

205041

Tyro fidelis Placidus illi (...) A Transl. Eustachii

205105

Venando cervum capitur hic domino venante hunc dum vox alloquitur cruce coruscante A Transl. Eustachii

205152

Verba mea personent tanti viri stuporem dum mira dira renovent ipsius sic dolorem A Transl. Eustachii

600172

Auferuntur omnia de domo per praedones plena sic penuria ditatur tirones R Transl. Eustachii

600172a

Hic plene sic liberi pergunt extra patriam Christi sequentes latriam V Transl. Eustachii

600679

Dum sic iret ejulans omnibus nudatus deus natos congregans nam lupus inclamatus R Transl. Eustachii

600679a

Et leo linquivit liberos astantes per pastores simul et aratores V Transl. Eustachii

600689

Duo de suis Placidum in rure reppererunt cicatricis per surculum tandem cognoverunt R Transl. Eustachii

600689a

O felix hujus humilitas dum suis famulatur Christum imitatur V Transl. Eustachii

601154

In ripa natum posuit unum transportandum quem mox lupus rapuit ipsum ad juvandum R Transl. Eustachii

601154a

Dum reddiit leo vorax alterum in praedam tulit currens ad silvam V Transl. Eustachii

601259

Ivit venatum Placidus sibi prendere gratum conspicit elatum cervum cruce significatum cornibus innixum simul aspexit crucifixum R Transl. Eustachii

601259a

Insequitur cervum nullum socians sibi servum V Transl. Eustachii

601478

Navigantes pariter naulum postulatur aufertur flebiliter uxor vir tristatur R Transl. Eustachii

Pages