Nicolai | Cantus Index for Office and Mass

Nicolai

Nicolai

Nicholas of Bari, Bishop of Myra

Feast date: 
Dec.6
Day: 
6
Month: 
12
Notes: 
Holweck, p. 741;
Feast code: 
14120600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 136 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001017

Adoremus regem saeculorum in quo vivit Nicolaus honor sacerdotum I Nicolai

001056

Confessorum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam contulit sancto suo N. I Nicolai

001056.1

Confessorum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam concessit sancto suo N. I Nicolai

001251

Ad quantam vero messem divina convaluerunt in eo semina sequentia pietatis opera profitentur A Nicolai

001387

Amicus dei Nicolaus pontificali decoratus infula omnibus se amabilem exhibuit A Nicolai

001534

Auro virginum incestus auro patris earum inopiam auro prorsus utrorumque detestabilem infamiam dei servus ademit Nicolaus A Nicolai

001651

Beatus Nicolaus adhuc puerulus multo jejunio macerabat corpus A Nicolai

001652

Beatus Nicolaus pontificatus infulis decoratus talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur A Nicolai

001927

Copiosae caritatis Nicolae pontifex qui cum deo gloriaris in caeli palatio conscende supplicamus ad te suspirantibus ut exutos gravi carne pertrahas ad superos A Nicolai

002126

Decantandas speciosis Nicolae canticis Laudes tibi persolvisse fac sit nobis utile A Nicolai

002562

Ecclesiae sanctae frequentans limina sacra pectori mandata condebat sagaciter A Nicolai

002744

Ex ejus tumbae marmore sacrum resudat oleum quo liniti sanantur infirmi et debilis quisque sospes resiliet A Nicolai

002949

Gloriam mundi sprevit cum suis oblectationibus et ideo meruit provehi ad summum sacerdotii gradum A Nicolai

003049

Hic dum matris adhuc lacte nutriretur quarta et sexta feria semel in die papillas sugebat A Nicolai

003231

In ereptione plectendorum juvenum sanctus Nicolaus pontificalem exercuit constantiam A Nicolai

003329

Infantia teneriori decursa corpus jejuniis macerabat A Nicolai

003348

Innocenter puerilia jura transcendens evangelicae institutionis discipulus effectus est A Nicolai

003469

Jam decus lactentium Nicolaus mirabili portendebat auspicio sanctae parsimoniae tempus A Nicolai

003532

Juste et sancte vivendo ad honorem sacerdotii meruit promoveri divinitus A Nicolai

003842

Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter A Nicolai

003888

Nobilissimis siquidem natalibus ortus velut lucifer Nicolaus emicuit A Nicolai

003969

Nulla unquam sanctus territus potestate jura transcendens innocenter pervertit A Nicolai

004008

O Christi pietas omni prosequenda laude qui sui famuli merita longe lateque declarat nam ex tumba ejus oleum manat cunctosque languidos sanat A Nicolai

004042

O mira caritas quae ita miserias doluit alienas A Nicolai

004051

O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum A Nicolai

004052

O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum A Nicolai

004141

Omnibus se invocantibus benignus adest sanctus Nicolaus gloria tibi trinitas deus A Nicolai

004168

Opus bonum decenter exercuit et summam praemii a deo exspectabat A Nicolai

004309

Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum tunc praesulem devotissime consecraverunt A Nicolai

004336

Postquam domi puerilem decursat aetatem cunctis mundi hujus spretis oblectationibus Christi se jugo subiciens documentis sanctis suum praebuit auditum A Nicolai

004408

Pudore bono repletus dei famulus sumptibus datis stupri nefas prohibuit A Nicolai

004711

Sancte et juste vivendo ad honorem sacerdotii meruit revelari divinitus A Nicolai

004717

Sancte N. confessor domini pretiose adesto nostris precibus pius ac propitius A Nicolai

004795

Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum et sagacitate distribuere et augeri precibus impetravit A Nicolai

005055

Summe dei praesul Nicolae per quem multi noscuntur liberati nos peccatores tuis laudibus promptissime instantes semper tuere A Nicolai

006146

Audiens Christi confessor trium juvenum innocentium necem praecucurrit quantocius ad locum quo fuerant plectendi et liberavit eos R Nicolai

006146a

Statimque solutos a vinculis usque ad praetorium consulis secum adduxit V Nicolai

006222

Beatus Nicolaus jam triumpho potitus novit suis famulis praebere caelestia commoda qui toto corde poscunt ejus petitiones illi nimirum tota nos devotione oportet committere R Nicolai

006222a

Ut apud Christum ejus patrociniis adjuvemur semper V Nicolai

006222Pza

Oportet devota mente [M] Nicolai

006222za

Illi minirum tota nos ... V Nicolai

006297

Caelorum rex omnipotens tuam in sancto Nicolao confessore tuo considerantes virtutem tibi totum quod meruit adscribimus ideoque precamur ut apud clementiam tuam et exemplis ejus adjuvemur et meritis R Nicolai

006297a

Vere mirabilis deus qui assidue beatum Nicolaum miraculis coruscare facit V Nicolai

006310

Confessor dei Nicolaus nobilis progenie sed nobilior moribus ab ipso puerili aevo secutus dominum meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium R Nicolai

006310a

Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera V Nicolai

006550

Dum Myrensium quidam antistes pulsus ob invidiam esset de sede sua stillicidium manare statim olei sacri desivit R Nicolai

006550a

Tamdiu quippe salutaris ille liquor manare cessavit quousque praesul idem cathedram suam reciperet V Nicolai

006567

Dum vero adhuc penderet ad ubera matris o nova res quarta feria et sexta semel in die papillas bibebat R Nicolai

006567a

Jam quodammodo sacri jejunii se futurum praesignans amatorem Nicolaus V Nicolai

006679

Ex ejus tumbae marmore sacrum resudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes resiliet R Nicolai

006679a

Catervatim ruunt populi cernere cupientes quae per eum fiunt mirabilia V Nicolai

006679Pa

Sospitati reddit aegros olei perfusio | Nicolaus naufragantum affuit praesidio | Revelatur a defunctis defunctus in bivio | Baptizatur auri viso Judaeus indicio | Vas in mari mersum patri redditur cum filio | O quam sanctum dei probat farris augmentatio | Laudans ergo Nicolaum concinat haec contio | Nam qui corde quaerit illum propulsato vitio Tp Nicolai

006679Pza

Sospes nunc efficitur Nicolae [M] Nicolai

007082

Laudemus dominum in beati antistitis N. meritis gloriosis ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanatur R Nicolai

007082b

Ante cujus tumuli venerabile lumen venientes languidi ejus sacro interventu curantur devote V Nicolai

007082c

Benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum suum confirmavit super caput ejus V Nicolai

007082d

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes beatissimi Nicolai V Nicolai

007082e

Nicolaus dei famulus relinquens omnia secutus est Christi vestigia V Nicolai

007082zb

Ex diversis regionibus audita ... V Nicolai

007115

Magne pater Nicolae summo patri proxime admiranda qua praecellis apud eum gratia a commissis nos emundans ne cadamus sustine R Nicolai

007115a

Jam per terras et per mare fama celeberrime refovendo tribulatos relevando naufragos V Nicolai

007324

Operibus sanctis Nicolao humiliter insistente revelatione divina provectus est ad summum sacerdotii gradum R Nicolai

007324a

Voce quippe de caelo lapsa quidam insinuat praesuli dignum episcopatu Nicolaum V Nicolai

007453

Quadam die tempestate saevissima quassati nautae coeperunt sanctum vocare Nicolaum et statim cessavit tempestas R Nicolai

007453a

Mox illis clamantibus apparuit quidam dicens eis ecce adsum quid vocastis me V Nicolai

007462

Quantam denique messem in eo divina semina creaverunt innumera pietatis officia quibus cottidie strenuus insudabat praeconantur R Nicolai

007462a

Transitoriam felicitatem quanti penderet et caelestis regni gloriam V Nicolai

007474

Qui cum audissent sancti Nicolai nomen statim expandunt manus utrasque ad caelum salvatoris laudantes clementiam R Nicolai

007474a

Clara quippe voce coram omnibus dignum referebant illum dei famulum V Nicolai

007474Pza

Clementem te praebe rex [M] Nicolai

007474Pzb

Sancte Nicolae reatus nostros [M] Nicolai

007643

Servus dei Nicolaus auri pondo trium virginum redemit pudorem earumque patris impudicam remenso auro fugavit inopiam R Nicolai

007643a

Affluens itaque misericordiae visceribus metallo duplicato propulsavit earum infamiam V Nicolai

007719

Summe dei praesul N. tuam catervam protege namque credimus tuis precibus nos semper esse salvandos R Nicolai

007719a

Qui tres pueros morti deditos illaesos abire fecisti tuis laudibus instantem conserva plebem V Nicolai

007719Pza

Insignis praesul Nicolae pro [M] Nicolai

007719za

Evigila pro nobis pastor ... V Nicolai

007941.2

Amavit eum dominus R. Stolam jucunditatis W Nicolai

008286

Confessor hic probabilis H Nicolai

008286a

Quam patris acceptant manus HV Nicolai

008286b

Nil tam deo probabile HV Nicolai

008286c

Hic ergo filium dei confessus HV Nicolai

008286d

Per hunc redemptor domine nos HV Nicolai

008286e

Praesta pater piissime HV Nicolai

201065

Cumque de caelo vox divina (...) A Nicolai

201684

Ex patre epiphanio matre (...) A Nicolai

201689

Ex una ex provinciis (...) A Nicolai

201806

Felix felicem secutus est (...) A Nicolai

202154

Hic est magister bone tuus (...) A Nicolai

202964

Magne pater (...) A Nicolai

203244

Nicolaus ille vocitatur (...) A Nicolai

203245

Nicolaus nam sanctus ex (...) A Nicolai

203699

Opus sic peregit dextera ut (...) A Nicolai

203895

Post vincula carnis postquam (...) A Nicolai

204414

Sancte et juste vivendo ad (...) A Nicolai

204422

Sancte N. dulcedo (...) A Nicolai

204772

Studio suo alebat semper (...) A Nicolai

206968

Innocens manibus et mundo corde sanctus iste a domino benedictionem meruit accipere A Nicolai

206969

Domine deus te decet hymnus qui sanctum Nicolaum elegisti et matriis tuis habitare fecisti A Nicolai

206970

Quasi cedrus multiplicatus beatissimus pontifex Nicolaus per virtutum suarum opera florebit ut palma A Nicolai

Pages