Accepto evangelio quod ipse confecerat beatus Marcus perrexit in Aegyptum et primum Alexandriae Christum annuntians Christi constituit ecclesiam alleluia alleluia
Istae sunt prudentes virgines quae accepto oleo in vasis suis cum lampadibus exierunt obviam sponso et sponsae quo veniente intraverunt paratae cum eo ad nuptias
Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis datus nobis natus ex intacta virgine et in mundo conversatus...