Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia cognovistis quae operatus sum in medio vestri alleluia accipite spiritum sanctum in vobis paraclitum ille est quem pater mittet vobis alleluia
Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia...
Sicut pastor portabat perditum gregem suum sic portabam et conplectebam dicit dominus. Ego feci Ego feram Ego creavi vos Ego redemi vos Ego reficiam vos Ego sustinui Ego dimittam peccata vestra....
Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam...