Hic est dies in quo ad salvanda omnia lux orta est mundo de qua annuntiante angelo impletus est uterus virginis natus est nobis salvator omni populo quem regem gentium prophetae ante testati sunt
Cantate dominum canticum novum cui hodie ante thronum hujus virginis chorus angelicus dulcissimum decantat epithalamum laudantes eum qui destructo mortis pariete utraque fecit unum in suo sanguineo
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis partos canimus decora morte triumphos | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum...
En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit...
Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta...