Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quare non servabant Petram justitiae aut sepultum reddant aut resurgentem adorent nobiscum dicentes alleluia
Dicant nunc Judaei qui crucifixerunt filium dei quomodo milites scelerum suorum complices custodientes sepulcrum ubi fuerat corpus Jesum reconditum perdiderunt regem caelum terram quae regentem ad lapidis positionem ad volverant enim sepulcro lapidem quare non servabant sicut parti fuerat Petram justitiae qua sunt convicti suae perfidiae aut sepultum reddant alterum istorum eligant aut resurgentem adorent pia quae voce resonent nobiscum laudant Christum dicentes
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod autem mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit deo alleluia alleluia