Genre: 
Office

Antiphon

Full text: 
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pariter dicentes hic est qui venturus est ad salutem gentium hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt hic est rex Israel et Emmanuel genus David et mundi salvator noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos