Alleluia Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem orationis meae | Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me...
Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum...
Exaudi domine lacrimas populi tui quia exaruit terra rugent jument quoniam siccata sunt flumina parce domine et da nobis pluviam ne pereat quod plantavit dextera tua domine deus noster
Peccavimus domine injuste egimus iniquitatem fecimus ne contineas in ira misericordiae tuae quoniam defecit in dolore vita nostra libera nos propter nomen tuum quia ecce peccata nostra adversantur...
Recordare mei domine quid acciderit a nobis intuere et respice quia exaruit siti anima nostra sed da pluviam super terram ne in perpetuo oblivisceris domine deus noster
Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam...
Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi...
Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo...