Annuntietur in Sion nomen domini et laus ejus in Jerusalem alleluia quoniam consurgens miserebitur Sion quia venit tempus miserendi ejus alleluia alleluia
Dum autem complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli congregati in unum alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et...
Dum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter dicentes alleluia et subito factus est sonus de caelo alleluia tamquam spiritus torrens replevit totam domum alleluia alleluia
Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum...
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In...