Full text: 
Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
CAO concordances: 
R