Full text: 
O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
CAO concordances: 
B M HRDFSL