Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum...
O digne colenda sancta Anna quae sedentibus in tenebris et umbra mortis stella maris Mariam mundi dominam generavit ex qua natus oriens exalto per viscera misericordiae suae Christus nos visitavit
Occidentem visitavit oriens justiciae cum per sanctum cornu David errorem perfidiae in virtute ventilavit racionis obviae et salutem propinavit egre prius cambriae