| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Fiat manus tua domine ut salvum me facias quia mandata tua concupivi | 002864 | A |
| Lugebat autem Judas planctum magnum Israel electus populus dicens quomodo potens cecidit in bello qui salvum faciebat populum domini | 007108 | R |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | 909010 | Va |
| Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me | 920085 | PS |
| Domine convertere et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | g01137 | Of |
| Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | g01206a | InV |
| Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | 002822a.1 | AV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | g01173a.1 | InV |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00704 | PRLG |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua | h02123a | RSV |
| Exsurge domine salvum me fac deus meus | h03270 | ANT |
| Tu domine populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | h04275 | ANT |
| Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen | 509503.Tp01 | Tp |
| In tribulatione lapidum se prementium positus milia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelum vidit | 003298 | A |
| Multiplicati sunt qui tribulant me et dicunt non est salus illi in deo ejus exsurge domine salvum me fac deus meus | 007187 | R |
| Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua | 920003 | PS |
| Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros | 920107 | PS |
| Dominus fortitudo plebis suae et protector salutarium Christi sui est salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos usque in saeculum | g01158 | In |
| Adjuva me domine deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam | g00560a | GrV |
| Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | 001831a | AV |
| Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | g01166b | CmV |
| O domine salvum me | h00094b | PRLGV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | h02337a | RSV |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | 005403zg | AV |
| Salvum me fac domine quoniam defecit sanctus quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum | h04295b | ANTV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in misericordia tua libera me | 007368a.2 | V |
| Lugebat autem Judam Israel planctu magno et dicebat quomodo cecidit potens qui salvum faciebat populum domini | 003643 | A |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | 007368a | V |
| In finem in carminibus psalmus David pro octava | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea | Et anima mea turbata est valde sed tu domine usquequo | Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | Quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi | Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | Turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos | Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei | Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit | Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter | 920006 | PS |
| In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam | 920108 | PS |
| Esto mihi in deum protectorem et in locum refugii ut salvum me facias | g01168 | Gr |
| Salvum me fac domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum | g00741a | CmV |
| Adjuva me domine deus meus R. Salvum me fac secundum misericordiam tuam | a01410 | W |
| Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | g00705b | CmR |
| Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | h00789e | PSLMV |
| Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus super aquas | Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estus | Et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitus nec aliquando desinit facere fructum | Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quia laus mea et virtus mea tu es | Ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum domini veniat et non sum turbatus | Te pastorem sequens et diem hominis non concupibi tu scis | Quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit | Non sit mihi formidinis spes mea in die afflictionis meae | Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego | Paveant illi et non paveam ego | Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos | h01736a | ANTV |
| Salvum me fac deus quoniam * | h03477b | ANTV |
| Salvum me fac deus * | h04347b | ANTV |
| Salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | a07652 | W |
| Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat qui salvum faciat | 003875 | A |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | 007368a.1 | V |
| Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | Domine deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis | Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat | Exsurge domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti | Et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere | Dominus judicat populos judica me domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me | Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum scrutans corda et renes deus | Justum adjutorium meum a domino qui salvos facit rectos corde | Deus judex justus fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies | Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum | Et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit | Ecce parturiit injustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem | Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit | Convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet | Confitebor domino secundum justitiam ejus et psallam nomini domini altissimi | 920007 | PS |
| Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | 920117 | PS |
| Populum humilem salvum facies domine et oculos superborum humiliabis quoniam quis deus praeter te domine | g01171 | Of |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | g00783e | InV |
| Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misercordiam tuam | g02844b | TcV |
| Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | g00718b.1 | CmV |
| Quoniam adstitit a dextris pauperum ut salvum faceret a persequentibus animam meam | h00792k | PSLMV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | g01205a.1 | CmV |
| Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias | h03531a | ANTV |
| Salvum me fac deus | h04373 | VRS |
| Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | a07653 | W |
| Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena vade quia fides tua te salvum fecit alleluia | 003945 | A |
| Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero Medicamento | 007370b | V |
| In finem pro octava psalmus David | Salvum me fac domine quoniam defecit sanctus quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum | Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt | Disperdat dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam | Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est | Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo | Eloquia domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum | Tu domine servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum | In circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum | 920011 | PS |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| Illumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac propter misericordiam tuam domine non confundar quoniam invocavi te | g01198a | OfV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | g00810a | GrV |
| Alleluia domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00029 | PRLG |
| Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias | g01106b | InR |
| Adjuva me domine deus meus et salvum me fac in tua misericordia | h00817b | PSLMV |
| Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum dixi non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus est vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | h02768a | ANTV |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt | h03541a | ANTV |
| Salvum faciat dominus sanctum suum et exaudiat te de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | h04417a | CLMV |
| Domine salvum fac regem et exaudi nos in die quacumque invocaverimus te | a07654 | W |
| O domine salvum me fac o domine bene prosperare | 004024 | A |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ne avertas faciem tuam a me quoniam tribulor exaudi me deus meus | 007566 | R |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias | 920137 | PS |
| Inclina domine aurem tuam ad me et exaudi me salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die | g01206 | In |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | g00872a | CmV |
| Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te | h00048 | PSLM |
| Alleluia Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me | g03271 | Al |
| Salvum me fac domine quoniam ingressae sunt aquae usque animam meam | h00847 | PSLM |
| Custodi domine animas nostras quia sanctus es salvum fac populum tuum deus sperantem in te quia tu suavis ac mittis es et multum misericors invocantibus te auribus percipe orationem nostram | h02775 | ANT |
| Illumina faciem tuam super servum tuum et salvum me fac in tua misericordia | h03549 | ANT |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | g00783.1 | In |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | g00810a.1 | GrV |
| Quando natus est ineffabiliter ex virgine tunc impletae sunt scripturae sicut pluvia in vellus descendisti ut salvum faceres genus humanum te laudamus deus noster | 004441 | A |
| Exsurge domine salvum me fac ... | 007725za | V |
| In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te | 920019 | PS |
| In conspectu angelorum psallam tibi deus meus ut per eorum custodiam super iram inimicorum meorum extendas et salvum me faciat dextera tua | a00031 | A |
| Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me domine et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam et salvum me fecit dextera tua | g01235 | Of |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam in fixus sum in limo profundi et non est substantia | g00874a | GrV |
| Tu domine convertere et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam deus meus | h00049 | PSLM |
| Domine convertere et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam domine convertere et eripe | g01137.1 | Of |
| Quoniam adstitit a dextris pauperis ut salvum faceret a persequentibus animam meam | h00920b | LDSV |
| Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me deus exaudi orationem meam | h02821.1 | ANT |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | h03656a | ANTV |
| Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | ah49007 | D |
| Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | g04677 | In |
| Bethleem non es minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | 001737 | A |
| Quid vis faciam tibi domine ut videam ait Jesus vade fides tua te salvum fecit | 004532 | A |
| Domine deus meus in te speravi R. Salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | 008022 | W |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | a00238 | AV |
| Alleluia Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | g01539 | Al |
| Adjuva me domine deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam ut sciam quia manus tua haec tu domine fecisti eam | g01077b | OfV |
| Alleluia O domine salvum fac regem o domine bona prospera | h00060 | LDS |
| Domine salvum fac imperatorem nostrum qui per te corroboravit fidei fundamentum benedic vitam ejus et contere virtutes inimicorum suorum et resistentes ei continuo corruant corruant quia facis judicium et justitiam super terram alleluia | a02549 | A |