Genre: 
Full text: 
Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia
CAO sources: 
F
CAO: 
4339