Ad Processionem | Cantus Index for Office and Mass

Ad Processionem

Ad Processionem

For Processions

Feast code: 
16009000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 57 of 57 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001784

Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et iniquitates nostrae abstulerunt nos et tu iratus es et avertisti faciem tuam et possederunt nos domini absque te sed respice tu pater noster es et nos lutum ne irascaris satis neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas ultra sed parce placare attende et fac nobis juxta multitudinem benignitatis tuae ut in die bona quam tu fecisti o fons David patens in ablutione menstruatae nec confundamur in nobis sed laetemur in te A Ad Processionem

001879

Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia A Ad Processionem

002044

Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia A Ad Processionem

002128

Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium et mirabantur omnes audientes illos loquentes magnalia dei cum gaudio alleluia A Ad Processionem

002151

Deprecamur te domine in omni misericordia tua ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista et de domo sancta tua quoniam peccavimus A Ad Processionem

002236

Dimitte domine peccata nostra tibi peccavimus patientia Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia A Ad Processionem

002237

Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis et implebitur gloria tua universa terra A Ad Processionem

002336

Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia A Ad Processionem

002347

Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia A Ad Processionem

002347.1

Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia A Ad Processionem

002360

Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia A Ad Processionem

002376

Domine rex deus Abraham dona nobis pluviam super faciem terrae ut discat populus iste quia tu es dominus deus noster A Ad Processionem

002385

Domine si iratus fueris adversum nos quem adjutorem petimus aut quis miserebitur infirmitatibus nostris qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam et Petrum lacrimantem domine suscepisti et nostram paenitentiam suscipe misericors et salva nos salvator mundi A Ad Processionem

002497

Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi claudatur unusquisque vestrum cito properet ut introiens in aeternum cum domino regnet praeparate vosmetipsos ut videatis immortalem sponsum et possideatis regnum caelorum A Ad Processionem

002497a

Ecce mater nostra Jerusalem cum magno affectu clamat ad nos et dicit venite filii mei dilectissimi venite ad me AV Ad Processionem

002589a

Te aeternum unum deum omnipotentem in trinitate colimus qui in cruce proprio redemisti nos sanguine et mortis erebum superando triumphasti alta polorum regna te adoramus et glorificamus et petimus illo tecum cuncti perpetim laeti mereamur vocem audire dulcisonam tuam ita nobis dicentem videte quia AV Ad Processionem

002591

Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitum ejus audivi et descendi liberare eos alleluia alleluia A Ad Processionem

002766

Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia A Ad Processionem

002768

Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster A Ad Processionem

002780

Exclamemus omnes ad dominum dicentes peccavimus tibi domine patientiam habe in nobis et erue nos a malis quae cottidie accrescunt super nos alleluia A Ad Processionem

002822

Exsurge domine adjuva nos et libera nos propter nomen tuum A Ad Processionem

002822b

Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis AV Ad Processionem

003346

Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia A Ad Processionem

003400

Invocantes dominum exclamemus ut respiciat populum suum conculcatum et dolentem et protegat templum ne ab impiis contaminetur sed misereatur nimis afflictae civitatis suae A Ad Processionem

003772

Miserere domine plebi tuae super quam invocatur nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia A Ad Processionem

003772.1

Miserere domine populo tuo super quem invocatum est nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia A Ad Processionem

003829

Multa sunt domine peccata nostra tibi peccavimus exspectatio Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia A Ad Processionem

003971

Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam A Ad Processionem

003993

O beata infantia per quam generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero A Ad Processionem

004004

O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax A Ad Processionem

004060

O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem A Ad Processionem

004061

O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit A Ad Processionem

004090

O virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum A Ad Processionem

004143

Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia A Ad Processionem

004190

Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque repellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia A Ad Processionem

004213

Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia A Ad Processionem

004219

Parce domine parce populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ut non in aeternum irascaris nobis alleluia alleluia A Ad Processionem

004257

Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis A Ad Processionem

004314

Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia A Ad Processionem

004339

Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia A Ad Processionem

005153

Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia A Ad Processionem

005403a

Haec dies quam fecit* AV Ad Processionem

202442

In Niniven civitate magna (...) A Ad Processionem

202443

In nomine domini dei nostri (...) A Ad Processionem

204825

Surgite sancti de mansionibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos humiles peccatores in pace custodire A Ad Processionem

206526.1

Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percucientem in domibus in quibus habitamus de caelo pone signum tuum domine et protege nos et non erit in nobis plaga nocens A Ad Processionem

a00229

O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit A Ad Processionem

a00230

O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem A Ad Processionem

a00231

O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia A Ad Processionem

a00232

Laetare virgo Maria de qua flos pulcher procedit qui odore replet caelos fructu qui pascet angelos cujus nobis lux fulget talem nec antea caelum genvit nec postera parturivit habes ergo quo laeteris de te Christus natus est creator astrorum exspectatio gentium Alleluia A Ad Processionem

a00818

Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum PS Ad Processionem

a01074

Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino A Ad Processionem

a01127

Vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum et ingresse non invenerunt corpus domini et regresse nuntiaverunt discipulis quae viderant alleluia A Ad Processionem

a01128

Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia A Ad Processionem

a01129

Ego sum alpha et o(mega) primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculum vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavibus confixae sunt et propter vos flagellis caesus sum spinis coronatus sum aquam petii pendens et aceto potatus sum in esca mea fel dederunt et in latus lancea mortuus et sepultus sum resurrexi vobiscum sum videte quia ego ipse sum et non est deus praeter me alleluia A Ad Processionem

a01130

Venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum invenerunt lapidem revolutum ad hostium [sic] monumenti Jesum non invenerunt aspicientes viderunt angelum stantem vestitum stola candida dicentem eis Jesum queritis viventem cum mortuis surrexit sicut dixerat ecce locus ubi positus erat alleluia A Ad Processionem

a01131

Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio de peccato quidem quia non crediderunt in me de justitia vero quia ad patrem vado et jam non videbitis me de judicio autem quia princeps hujus mundi judicatus est alleluia alleluia A Ad Processionem