Psalmus David domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo | Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam | Qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non accepit adversus proximos suos | Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus timentes autem dominum glorificat qui jurat proximo suo et non decipit | Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum