Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei
Gloria virtus et gratia et tua sunt fortissime rex sanctorum quod ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis ostende nobis multimoda praemia post laborem
Gloria virtus et gratia et tua est fortissime rex sanctorum quos ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis rependens tui multimoda praemia post laborem
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
Laureata plebs fidelis sacramento Christi carnis lauda regem gloriae nam cum regnans sit in caelis cum effectu suae mortis se praebet cottidie ut pretium pro peccatis fiat virtus passionis et...
Ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet propter quod ter dominum rogavi ut discederet a me et dixit mihi sufficit tibi gratia mea...
In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Metit de...
Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine...