Genre: 
Full text: 
Animam meam dilectam tradidi in manus iniquorum et facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva dedit contra me vocem adversarius dicens congregamini et properate ad devorandum illum posuerunt me in desertum solitudinis et luxit super me omnis terra quia non est inventus qui me agnosceret et faceret bene