Full text: 
Deus amator bonorum dirige viam nostram et omnium nostrorum cum societate sanctorum archangelorum et omnium electorum adsit magnus Raphael dux pii itineris procul sit a nobis humana et diabolica calliditas sed potius tua nobiscum immensa comitetur benignitas sis nobis tu inexpugnabilis clipeus eundo et redeundo et ab omni incommoditate mentis et corporis nos protegere tua dignetur dextera amen alleluia alleluia
Genre: 
Office

Responsory

Feast: