Ipsi enim expensis cooperiens vultus suos nam ego quomodo ausus non praesumo domine formido misericors et iterum compellit me jussio tua irreprehensibilis domine gloria tibi
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia
Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et...