Genre: 
Office

Antiphon

Feast: 
Full text: 
Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia