O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit...
O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium...
Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica...
Salve regina misericordiae vita dulcedo et spes nostra salve ad te clamamus exsules filii Evae ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle alleluia ergo advocata nostra illos tuos...
Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta...
Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris...