Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo |...
O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva...
Oramus te virgo virginum oramus te dignissima aeterni regis porta oramus te mundi regina quae sola meruisti esse januam vitae ut apud proprium pro nobis intercedas filium alleluia
Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium et beata ubera quae lactaverunt Christum dominum quia hodie pro salute mundi de virgine nasci dignatus est