Accessit Jesus et tetigit loculum hi autem qui portabant steterunt et ait adolescens tibi dico surge et resedit qui erat mortuus et coepit loqui alleluia
Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te...