| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Immola deo sacrificium laudis R. Et redde altissimo vota tua | 008091 | W |
| Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei | 920049 | PS |
| Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua | 007762a | V |
| Immola deo sacrificium laudis ... | 006649za | V |
| Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua | g03198 | Gr |
| Immola deo sacrificium laudis ... | 007147za | V |
| Immola deo sacrificium laudis (...) | 602693a | V |
| O sanctissimi patris Edmundi inclyti regis et martyris sancta praeconia qui factus victima deo pro populo suo hodie assumptus est sacrificium laudis in odorem suavitatis hinc laus et gloria deoque Christo suo atque spiritu sancto | 203584 | A |
| Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium | a01842 | A |
| Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen | h00616 | HYMN |