Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem
Alleluia | Alme deus cui serviunt cuncta | Quae gerit polus tellus et quae prorogat | Et quae dant maris alta receptacula | Jussit ut constituens omnia tua sapientia ima media quae regit et ardua | Hinc te cantant angeli landant et archangeli cherubin atque seraphin dulci voce resonant | Abraham cum sociis David et cum prophetis praedicat | Salomon et sapiens lingua jucunda te glorificat | Princeps claviger et Petrus tuba te celebrat aurea | Paulus legifer resultat et apostoli pronuntiant | Hinc et martyrum phalanx rosea confessorum chorus atque candens te canit et plebs virginea | Hinc et innocens tua columba ecclesia quae mater est nostra tuaque sponsa carissima | Te cantat in suis cimbalis tibi et alleluia concrepat | Nos quoque cum laude consona ad te clamamus voce cernua | O Christe domine miseris parce tu famulis tua pro clementia | Supplices protege rex pie tironesque tuos tua sancta rophaea | Coronam daque servis pro quibus tuam claram dederas stauro pendens purpuram | Divites fac et fide propter quos pauper factus es carne pacis et da tempora | Cumque jusseris sub hora mortis vita nos hac migrare tua nos dextra recipiat | Atque inferni de potestate libera o rex pie et perduc ad caeli regiam | Ubi per saecla laetemur omnia sempiterna