Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph nuntians ei verbum et expavescit virgo de lumine ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries et vocabitur altissimi filius
Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei
Missus est a deo angelus Gabriel ad Mariam virginem dicens ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei