Full text:
Natus est nobis salvator mundi
Genre:
Usual feast:
CAO:
7201
CAO concordances:
H
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit hoc virgini nam Gabriel archangelus | Per virginem natus est rex polorum factorque hominum | Ut hominem vocaret ad regna aetherea | Quem chelydrus decepit per lignum vetitum | Non amisit quod erat apud deum verbum sed sumpsit hominem quod non erat | Homo natus parvulis tegitur stragulis | Praesaepio jacet cunabulis parvulus et caelum cum patre continet | Ut homo alitus sed divinitus non nostris opus est indiget | Lac datur infantulo esurienti qui cuncta creat animantia | Quam felix uterus genetricis qui invisibilem portavit quem capere non queunt throni aetherei | A moysen usque ad ioannem praecursorem ac baptistam cuncti prophetae praeconati sunt dominum | Pastores pervigilantes supra gregem viderunt choros angelicos | Psallentes atque dicentes in excelsis gloria sit nato domino | Cui est honor et potestas imperiumque sine fine per omnia saecula | ah37003 | Sq |
| Hodie salvator mundi per virginem nasci dignatus est gaudeamus omnes de Christo domino qui natus est nobis eia et eia | g00553.Tp62 | Tp |
| Gaudete et exsultate omnes populi quia natus est nobis hodie salvator mundi in civitatem David cujus regnum non corrumpetur et pacis ejus non erit finis ipse consolabitur omnes lugentes et qui sedent in regione umbrae mortis faciet lumen videre | h02239 | RS |
| In principio et ante saecula deus erat verbum ipse natus est nobis salvator mundi | 003273 | A |
| Angelus ad pastores ait annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi alleluia | 001404 | A |
| Pax sempiterna Christus illuxit gloria tibi pater excelse LAUDAMUS TE | Hymnum canentes hodie quem terris angeli fuderunt Christo nascente BENEDICIMUS TE | Natus est nobis hodie salvator in trinitate semper orandus ADORAMUS TE | Quem vagientem inter angusti antra praesaepis angelorum coetus laudat exultans GLORIFICAMUS TE | Cujus a sede lux benedicta caliginoso orbi refulsit GRATIAS .. MUNDI | Ultro mortali hodie indutum carne precamur SUSCIPE | O ineffabilis rex et admirabilis ex virgine matre hodie prodisti mundoque subvenisti QUI SEDES | AH47168 | Tp |
| Gaudete in Domino semper gaudete cum laetitia quia natus est nobis salvator mundi | g04161a | AlV |
| Hodie natus est nobis rex regum dominus salvator omnis populi quem Joannes digito demonstravit dicens ecce agnus die ecce qui tollit peccata mundi | 006856 | R |
| Alleluia Natus est nobis hodie salvator mundi qui est Christus dominus in civitate David | g04566 | Al |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | 007470a | V |
| Johannes baptista domini qui demonstrans digito ad Jordanem Ecce agnus dicens dei qui mundi sordes cunctas abluit et detergit de quo salvator factus est non mulierum major NATUS EST PRAECURSOR DOMINI | g03479.Tp02 | Tp |
| Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere | ah20115 | Tp |
| Natus est nobis dominus ipse est rex imperium in terris imperium et potestas permanent illi in saecla et vocabitur deus alme mundi princeps rex regum deus fortis dominus gaudens nobis est in terris laetamini gentes et collaudate deum dignatus est pro nobis descendere de caelis in terris in Bethleem civitatem natus est in Jerusalem visus est quem Joannes praedicavit in eremo rex noster adveniet Christus agnum esse venturum ipse venit propter nos propheta magnus super terram | g00556.Tp2 | Tp |
| Hic est dies in quo ad salvanda omnia lux orta est mundo de qua annuntiante angelo impletus est uterus virginis natus est nobis salvator omni populo quem regem gentium prophetae ante testati sunt | 006820 | R |
| Hodie natus est salvator mundi cantemus illi voce precelsa ovantes | g00553.Tp60 | Tp |
| Angelus domini locutus est pastoribus dicens ecce natus est hodie salvator mundi in civitatem David qui est Christus dominus et hoc vobis signum invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepio et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantiam et dicentium alleluia | h02019 | RS |
| Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06750.1 | H |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | 006820a | V |
| Alleluia o Maria summum caeli gaudium es spes vite credentium o virginum decora alleluia alleluia tibi canentes subleva prerutilans aurora rubens rosa delicatum lilium qui natus est pro homine salva nos Christe domine in tuo nomine quem agmina caelestia collaudant et terrestria tu virgo concepisti dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium Maria candens lilium tuum placando filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa o Maria virgo pia tua vos per suffragia ex poscimus salvari alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora exaudi nos miseros et ora pro nobis et feras auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora pia et perduc nos ad filium tuum succurre nobis miseris dum dies instat flebilis in nostre mortis hora spem caritatem fidemque nobis clementer tribue virgo mater decora virgo Maria | g02576.Tp2 | Al |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | g00550a | AlV |
| Hodie natus est nobis rex regum dominus hodie venit nobis salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | g00553.Tp103 | Tp |
| Nolite timere ecce enim evanglizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator mundi in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio | a06747 | D |
| Puer qui natus est nobis plus quam propheta est hic est enim de quo salvator ait inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista | 007451 | R |
| Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | a06853 | H |
| Alleluia Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | g02762 | Al |
| O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia | 004015 | A |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | 006855a | V |
| Quem Johannes in Jordane babtizavit ovans et dicens ecce | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Cui Abel justus et sanctus agno agnum obtulit immaculatum miserere nobis | Hodie natus est nobis rex regum dominus Hodie nobis venit sai us mundi redemptio nostra Eia dicamus omnes | Quem intuens vidit spiritum descendentem in eum et dixit | Qui pro nobis mortem pati voluit ut nos a morte perpetua liberaret ipsum collaudemus omne per aevum | Qui sedes ad dexteram dei patris | Suscipe deprecationem nostram | 509505.Tp7 | Ag |
| Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia hodie natus est nobis salvator qui est Christus dominus regnavit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis | h02988 | ANT |
| Kyri redemptor eleison Kyrieleison | Mundi salvator eleison | Pacis amator eleison | Christe genite eleison Christeleison | Natus de patre eleison | Nobis succurre eleison | Sancte spiritus eleison Kyrieleison | Lucens omnibus eleison | fragilitatis humanae redemptor eleison Kyrieleison | ah47061 | Tp |
| Natus est nobis hodie salvator | 008144 | W |
| Hodie natus est nobis rex regum dominus hodie venit nobis salus mundi redemptio nostra alleluia | 003112 | A |
| Puer qui natus est nobis plus quam propheta est hic est enim de quo salvator ait inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista | 004412 | A |
| Johannes baptista Dominum qui demonstrat digito ad Jordanem ecce agnus dicens ei qui mundi sordes cunctas abluit et detersit de quo salvator factus est non mulierum major natus est | g04436.Tp1 | Tp |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | 007297zd | V |
| Natus est nobis hodie salvator in trinitate semper colendus | 509502.Tp45 | Tp |
| Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David | 003857 | A |
| Natus est nobis salvator qui est Christus dominus in civitate David | 007297ze | V |
| Alleluia Gratulemur et laetemur summa cum laetitia laetabunda et jocunda gaudeat Hispania in gloriosi Jacobi almi praefulgente victoria qui scandens caelos hodie in caelesti coronatur gloria | Hic Jacobus Zebedaei frater benedicti Joannis sipra mare Galilaeae a salvatore vocatur | Quo jubente cunctis spretis fidem alme trinitatis velut predicator veritatis predicat in Judaea | Jacobus fortis gratia dat legis testimonia Christum pandit per saecula eundo per mundi partei | Messiae incarnatio et sub Pilato passio est apostoli sermoque sancta | Et Christi resurrectio mirabilis ascensio est ejus predicatio alta | Dei dicit magnalia prophetarum praeconia adducit in testimonia | Et David vaticina sunt illi concordancia aperte nuntiat hic omnia | Tunc magna miracula faciebat praeclara prodigia daemonia mala eiciebat Christi athleta divina splendens gratia | Hic dedit se martyrio sub Herodis imperio maligno pro summi regis nato immortali set jam laetatur in gloria | Cujus gleba est translata a patria Jerosolymitana in Gallaecia optima nunc in qua divina agit miracula | Sarcofagum cujus sacrum aegri petunt salutemque capiunt cunctae gentes linguae tribus illuc vadunt clamantes sursum perge vadeant | Et diversa sacrificant munera | Confitentes sua dignae vicia | Boanerges qui num cuparis tonitrui natus vocaris supplantator nominaris a nobis supplanta vicia | Qui vidisti in Tabor monte transformatum natum in patre fac nos Jesum perspicere in poli aeterna gloria | O Jacobe christicola sis protector plebi tuae | Ut cum Christo tecum una laetemur in saecula amen | g04379 | Sq |
| AGNUS Laus matris splendorque patris virtutis amator MISERERE | AGNUS Mundi salvator matris pie sanctificator MISERERE | AGNUS Labe carens quo virgo parens est germine clarens DONA NOBIS PACEM | ah47417 | Tp |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio miserere nobis | (Ia) Angus dei miserere nobis eia et eia | (Ib) Hic est verus agnus de quo Johannes exclamavit dicens | (Ic) Hodie natus est nobis rex regnum dominus hodie nobis venit salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | (Id) In Jordane baptizavit ovans et dicens | (Ie) Quem Johannes in deserto praedicavit ovans et dicens ecce | (If) Redemptor mundi qui nasci dignatus es hodie pro salute mundi miserere nobis eia eia | (Ig) Summe sacerdos emitte vocem tuam et recita nobis angelorum cantica quam praecinerunt regi nato domino | (D) Interventu beatae Mariae virginis deus | (E) Interventu beati confessoris et doctoris Martialis rex | (F) Interventu beati levitae et martyris Martini rex | (G) Interventu beati levitae et martyris Stephani rex | (H) Majestas lucis aeterne deus conditor | (K) O admirabilis atque ineffabilis rex | (M) Trinitas inseparabilis deitas | 509505.Tp2 | Ag |