Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec...
O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes
O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit
O quam venerandus es egregie N. qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum deum...