Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et...
Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Fili quid fecisti nobis sic ego et pater tuus dolentes quaerebamus te quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia
O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes