007777

Full text: 
Tria sunt munera pretiosa quae obtulerunt magi domino in die ista et habent in se divina mysteria in auro ut ostendatur regis potentia in thure sacerdotum magnum considera et in myrrha dominicam sepulturam
Genre: 
Feast: 
CAO: 
7777
CAO concordances: 
CGBEMVHRDFSL

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 4 of 4
Cantus ID Genre Full textsort descending
007777.Tp1 Psl Ad Christi sacra hodie cunabula magi veniunt nova pro duce stella et ei tria mystica obtulerunt munera aurum denique dignitas ut pateret regia thus ut deitatis excellentia myrrhamque panderet illius sacra
007777.Tp2 Psl Auri thuris atque myrrhae tria dona mysticae quo sabei notant regi insublime jubilemus hodie thure deo redolentes corporis sacramine myrrha mortis triumphantes salutis luctamine stella duce veniamus ad solem justitiae sicque gaudemur aurum thus et myrrham
007777.Tp3 Psl Cernunt eorum nova signa magi per ethera petunt alacres novelli pueri cunabula apertis thesauris offerunt pretiosa munera aurum thus et myrrham quae tria gerunt mystica in auro terrea regis imperia in thure caelica theos uranica et in myrrham suam
007777.Tp4 Psl Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis notabilis | Haec cum fixis non manebat cum planetis non currebat sed mansit immobilis | Haec dies epiphania simul theophania Bethania dicitur | Hac Jesus magis monstratur in Jordanis baptitzatur aqua vinum cernitur | Magi qui stellam viderunt Jerosolimam venerunt rex natus requiritur | Ex hoc Herodes turbatur doctos scribas sciscitatur ubi Christus nascitur | Qui respondentes dixerunt et in scriptis ostenderunt vatis testimonium | In Bethleem nasciturum in Israel regnaturum populum quem proprium | Magi domum intraverunt se postrantes obtulerunt preciosa munera | Virgo castus conjugatus per hos tres significatus aurum dent et coetera