Full text:
Et noluit consolari quia non sunt
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
F
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt | g00577 | Cm |
| Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt | h04344 | ANT |
| Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt | 007920 | R |
| Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum | h04689 | CaH |
| In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit consolari anima mea | Memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus | Anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui | Et meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum | Numquid in aeternum projiciet deus aut non apponet ut complacitior sit adhuc | Aut in finem misericordiam suam abscindet a generatione in generationem | Aut obliviscetur misereri deus aut continebit in ira sua misericordias suas | Et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi | Memor fui operum domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum | Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor | Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut deus noster | Tu es deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam | Redemisti in bracchio tuo populum tuum filios Jacob et Joseph | Viderunt te aquae deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi | Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt | Vox tonitrui tui in rota illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra | In mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur | Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron | 920076 | PS |
| In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam | 920108 | PS |
| Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum | h04091a | ANTV |
| Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen | a00596 | H |