Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est...
Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi
Salve de radice Jesse orta felix mater Anna post serum sterilitatem Gabriele tibi pollicente fecunditatem ex te prodiit virga virgo Maria quae sola sustentat nostre ruine miseriam celebrantibus ergo...