Confitebor tibi domine rex et collaudabo te deum salvatorem meum | Et confiteor nomini tuo quoniam adjutor et protector factus es mihi et liberasti corpus meum a perdictione | A laqueo lingue iniquae...
Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt...
Jesus junxit se discipulis suis in via et ibat cum illis oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent et increpabat eos dicens o stulti et tardi corde ad credendum in his quae locuti sunt prophetae...
Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore ipsorum et loquebantur mendacium omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venumdati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad Judaeos