Genre: 
Full text: 
Hostis Herodes impie Christum venire quid times non eripit mortalia qui regna dat caelestia | Ibant magi quam viderant stellam sequentes praeviam lumen requirunt lumine deum fatentur munere | Lavacra puri gurgitis caelestis agnus attigit peccata quae non detulit nos abluendo sustulit | Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae vinumque jussa fundere mutavit unda originem
Feast: 
Notes: 
These 4 verses (sung at Epiphany) are a continuation of the long abecedarian Christmas hymn “A solis ortus cardine."