Full text: 
Aeterna caeli gloria beata spes mortalium celsi parentis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer ipsamque lucem nuntiat cadit caligo noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides radicet altis sensibus secunda spes congaudeat tunc major exstat caritas | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Notes: 
The complete text appears in the first record. Individual verses are duplicated in separate records (see below) with letter suffixes after the Can ID #.