Genre: 
Full text: 
Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra peccamina et da quieta tempora | Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus
CAO sources: 
SL
CAO: 
8273
AH volume: 
2
AH item number: 
51