Genre: 
Full text: 
Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus | Beata quoque agmina caelestium spirituum praeterita praesentia futura mala pellite | Vates aeterni judicis apostolique domini suppliciter exposcimus salvari vestris precibus| Martyres dei inclyti confessoresque lucidi vestris orationibus nos ferte in caelestibus | Chorus sanctarum virginum monachorumque omnium simul cum sanctis omnibus consortes Christi facite | Gentem auferte perfidam credentium de finibus ut Christi laudes debitas persolvamus alacriter | Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula
CAO sources: 
SL
CAO: 
8276
AH volume: 
51
AH item number: 
129