Genre: 
Full text: 
Ex more docti mystico servemus hoc jejunium deno dierum circulo ducto quater notissimo | Lex et prophetae primitus hoc praetulerunt postmodum Christus sacravit omnium rex atque factor temporum | Utamur ergo parcius verbis cibis et potibus somno jocis et arctius perstemus in custodi | Vitemus autem pessima quae subruunt mentes vagas nullumque demus callido hosti locum tyrannidis | Dicamus omnes cernui clamemus atque singuli ploremus ante judicem flectamus iram vindicem | Nostris malis offendimus tuam deus clementiam effunde nobis desuper remissor indulgentiam | Memento quod summus tui licet caduci plasmatis ne des honorem nominis tui precamur alteri | Laxa malum quod fecimus auge bonum quod poscimus placere quo tandem tibi possimus hic et perpetim | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum munera
Notes: 
cf. 008300.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which begins the same but has multiple differences
CAO sources: 
B
CAO: 
8300