Vos ergo modo gloriosi martyres Petre beate Paule mundi lilium caelestis aulae triumphales milites precibus almis vestris nos ab omnibus munite malis ferte super aethera
Felix per omnes festum mundi cardines apostolorum praepollet alacriter Petri beati Pauli sacratissimi quos Christus almo consecravit sanguine ecclesiarum deputavit principes
Hi sunt olivae duae coram domino et candelabra luce radiantia praeclara caeli duo luminaria fortia solvunt peccatorum vincula portasque caeli reserant fidelibus
Habent supernas potestatem claudere sermonem sede spandere splendentia limina poli super alta sidera linguae eorum claves caeli factae sunt larvas repellunt ultra mundi limites
Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem
Quodcumque vinclis super terram strinxerit erit in astris religatum fortiter et quod resolvit in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex erit saeculi
Quodcumque in orbe nexibus revinxeris erit revinctum Petre in arce siderum et quod resolvit hic potestas tradita erit solutum caeli in alto vertice in fine mundi judicabis saeculum | Patri perenne sit per aevum gloria tibique laudes concinamus inclytas aeterne nate sit superne spiritus honor tibi decusque sancta jugiter laudetur omne trinitas per saeculum | Amen
Non impar Paulus huic doctor gentium electionis templum sacratissimum in morte compar in corona particeps ambo lucernae et decus ecclesiae in orbe claro coruscant vibramine
O Roma felix quae tantorum principum es purpurata pretioso sanguine excellis omnem mundi pulchritudinem non laude tua sed sanctorum meritis quos cruentatis jugulasti gladiis
Vos ergo modo gloriosi martyres Petre beate Paule mundi lilium caelestis aulae triumphales milites precibus almis vestris nos ab omnibus munite malis ferte super aethera
Gloria deo per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula
Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula