Full text: 
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
PL 105 0308B-0309D, Theodulfus Aurelianensis, Corpus Corporum (Universitaet Zuerich); also Google Books: Carmina e poetis christianis excerpta ad usum scholarum ed., et permultas interpretations (Clement, 1854);
Notes: 
The complete text appears in the first record. Individual verses are duplicated in separate records (see below) with letter suffixes after the Can ID #.