Genre: 
Full text: 
Jam Christe sol justitiae mentis dehiscant tenebrae virtutum ut lux redeat terris diem cum reparas | Dans tempus acceptabile et paenitens cor tribue convertat ut benignitas quos longa suffert pietas | Quiddamque paenitentiae da ferre quo fit demptio majore tuo munere culparum quam vis grandium | Dies venit dies tua per quam reflorent omnia laetemur in hac ut tuae per hanc reducti gratiae | Te rerum universitas clemens adoret trinitas et nos novi per veniam novum canamus canticum | Praeta beata trinitas concede
CAO sources: 
S
CAO: 
8325