Full text: 
Jam Christus astra ascenderat reversus unde venerat patris fruendum munere sanctum daturus spiritum | Solemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbis volutus septies signat beata tempora | Cum lucis hora tertia repente mundus intonat apostolis orantibus deum venire nuntiat | Deo patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi compleat | Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu vocesque diversas sonant fantur dei magnalia | Notique cunctis gentibus Graecis Latinis Barbaris simulque demirantibus linguis loquuntur omnium | Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu madere musto sobrios Christi fideles increpat | Sed editis miraculis occurrit et docet Petrus falsum profari perfidos Joele teste comprobans | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in saeculorum saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: