Genre: 
Full text: 
Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris | Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam | Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis | Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant | Monachorum suffragia omnesque cives caelici adnuant votis supplicum et vitae poscant praemium | Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula
Notes: 
CZ-Pu (Praha) XII E 15c, fol.69r (added by Veronika Mráčková)
CAO sources: 
S
CAO: 
8333
AH volume: 
51
AH item number: 
130