Genre: 
Full text: 
Magnae deus potentiae qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti partim levas in aera | Demersa lymphis imprimens subvecta caelis irrogans ut stirpe una prodita diversa repleant loca | Largire cunctis servulis quos mundat unda sanguinis nescire lapsus criminum nec ferre mortis taedium | Ut culpa nullum deprimat nullum levet jactantia elisa mens ne concidat elata mens ne corruat | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Fulltext source: 
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/MagnaeDeus.html; Randel 387-05
CAO sources: 
SL
CAO: 
8341