Full text: 
Martine confessor dei valens vigore spiritus carnis fatiscens artubus mortis futurae praescius | Qui pace Christi affluens in unitate spiritus divisa membra ecclesiae pacis reformas unicae | Quem vita fert probabilem quem mors cruenta non taedet cum callidi versutiam in mortis hora derogas | Haec plebs fide promptissima tui diei gaudia votis colit fidelibus adesto mitis omnibus | Per te quies sit temporum vitae detur solatium pacis redundet commodum sedetur omne scandalum | Ut caritate spiritus sic affluamus invicem quo corde cum suspiriis Christum sequamur intimis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
GoogleBooks: Breviarium Gothicum secundum Regulam Beatissimi Isidori Archiepiscopi....