Genre: 
Full text: 
Rex aeterne domine rerum creator omnium qui es ante saecula semper cum patre filius | Qui mundi in primordio Adam plasmasti hominem cui tuae imagini vultum dedisti similem | Quem diabolus deceperat hostis humani generis cuius tu formam corporis assumere dignatus es | Ut hominem redimeres quam ante jam plasmaveres et nos deo conjungeres per carnis contubernium | Quem editum ex virgine pavescit omnis anima per quem et nos resurgere devota mente credimus | Qui crucem propter hominem suscipere dignatus es dedisti tuum sanguinem nostrae salutis pretium
Notes: 
cf. 008383.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which has a different first line and extensive other differences
CAO sources: 
S
CAO: 
8383