Genre: 
Full text: 
Telluris ingens conditor mundi solum qui eruens pulsis aquae molestiis terram dedisti immobilem | Ut germen aptum proferens fulvis decora floribus fecunda fructu sisteret pastumque gratum redderet | Mentis perustae vulnera mundi virore gratiae ut facta fletu diluat motusque pravos atterat | Jussis tuis obtemperet nullis malis approximet bonis repleri gaudeat et mortis actum nesciat | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Fulltext source: 
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/Telluris.html; Randel 396-01
CAO sources: 
SL
CAO: 
8401