Genre: 
Full text: 
Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham et linteum cernit caeno procumbere | Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quod cinis servet cineri | Lavator thoris accubat verbique favos aggrerat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat | Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris | Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu
Feast: 
CAO sources: 
F
CAO: 
8402