Genre: 
Full text: 
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora | Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Tu septiformis munere dexterae dei tu digitus tu rite promissum patris sermone ditans guttura | Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium | Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tempore | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum
Fulltext source: 
AH vol 50 #144
CAO sources: 
B SL
CAO: 
8407